Conventiculum Latinum Vasintoniense

habebitur Seattli in Vniversitatis Vasintoniensis campo
mense exeunte Iunio ineunteque Iulio anni MMVIII. 

Sessiones praeparatoriae: diebus 30o m. Iunii et 1o m. Iulii
Conventiculum praecipuum: de die 2o usque per diem 8um m. Iulii

Moderabuntur
?Stephanus Berard, Ph.D., professor linguarum apud Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis
?Iacobus Dobreff, Ph.D., alter ex editoribus illius "Axel Oxenstierna Correspondence Project"  
? David Morgan, Ph.D., Professor linguae Francogallicae apud Studiorum Vniversitatem Furman Carolinensem Meridionalem.

Aderunt et alii moderatores volubiliter Latine loqui valentes.
Hoc conventiculum optimam praebebit occasionem sermonem Latinum vivissimo modo exercitandi, nam singulis diebus excursiones didascalicas faciemus in quibus licebit participibus non solum sermones sponte conserere sed etiam omnia quae viderint fecerintque sermone Latino, adiuvantibus moderatoribus, fuse describere.  Ruri et in hortis colloquemur de arboribus et plantis, montibus et molibus glacialibus, fluviis, bestiis, avibus, insectis, caelo aliisque multis.  In urbe argumenta nostra erunt omnia urbana: artes omnes et oblectamenta, aedificia et vehicula, portus navesque, negotia, tabernae, libri, vestes, ludi athletici et ita porro.  Horno etiam, mensis Iulii die quarto, spectacula pirotechnica spectantes Latineque simul loquentes Civitatum Foederatarum libertatem celebrabimus!  Imprimis placebit huiusmodi conventiculum eis quibus cordi sint variae amoenitates locorum (sive rusticorum sive urbanorum) quique ament amice garrientes variaque facientes modo "cinaesthetico" dicto linguae peritiam meliorem reddere.

Quibus sit Idoneum Conventiculum
Aeque invitantur et ludi magistri et praeceptores scholarum superiorum et professores, enixeque commendamus conventiculum hoc studiosis linguarum classicarum graduatis sive “postbaccalaureis” non tantum quod facultas Latine dicendi peritiam et legendi et scribendi mirum in modum corroborat verum etiam quod, ut Latinitas viva, quae nobis cordi est et ad quam nitimur, prorsus renascatur, imprimis necesse est ipsis futuris praeceptoribus linguam nostram pro instrumento omnino ad vivendum apto habere eamque ut omnibus demum rebus humanis, vel modernissimis, exprimendis parem tractent et doceant. Etiam eos qui fundamenta grammatica Latina didicerint Latineque iam satis bene legere valeant necdum tamen Latine colloqui possint ex animo cohortamur ut hoc conventiculum participent primosque suos sermones Latinos nobiscum serant. In conventiculis nostris colloquio Latino datis nullo modo est eis trepidandum erubescendumve qui nondum Latine locuti sint; nam nos fere omnes potius nuper quam pridem initium Latine loquendi fecimus, cuius initii difficultatem funditus comprehendimus.

De Sessionibus Praeparatoriis
Omnibus qui aliquot loquelae Latinae elementa generalia exercitare velint erit occasio paucis diebus ante conventiculum incohatum adveniendi ut die tricesimo mensis Iunii et primo mensis Iulii varias res familiariores una cum Stephano Berard et Iacobo Dobreff et forsan aliis moderatoribus Latino sermone celebrent, verba nova locutionesque utiles discant, linguam sibi aliquantum solvant, fiduciam loquendi firment.

 

De Nominibus Dandis ad Conventiculum Participandum
Ad Conventiculum Vasintoniense habendum coniungunt opus et vires Collegium Vallis Aqualbensis et Vniversitas Vasintoniae.  Vt locum in Conventiculo petas mitte schedulam petitionis ad: Pam Kelley, Administrative Assistant, Liberal Arts and Sciences, Wenatchee Valley College, 1300 Fifth Street, Wenatchee, WA 98801.  Petitionis schedulam invenies apud http://www.wenval.cc/boreoccidentales/boreo_latin/conventiculum.asp.

De Deversoriis, Cibis, Pretiis, Talibusque Singulis
Omnia talia singula per studiorum Vniversitatem Vasintoniae administrabuntur.  Simulatque universitatis ministri condiciones omnino patefecerint, Conventiculum participaturos de omnibus singulis certiores faciemus necnon praeconium plenius et hoc loco statuemus et per cursum electronicum aliterque divulgabimus.  Pretia autem haec fere fore videntur.  Pro duplici conclavi solvet quisque cotidie 30 thaleros et pro cibis 15.  Qui simplex conclave cupiet paulo plus impendet.  Quae quidem pretia paulo maiora sunt quam quae vel Aquis Albis vel Lexintoniae solvere solent plerique; sed si ad pulcherrimam florentissimamque necnon et sumptuosiorem urbem Seattli atque etiam ad amoenissimum universitatis campum spectatur, talia pretia re vera modica apparent.  Conventicula Vasintoniensia sunt videlicet multis non tantum discendi verum etiam dies feriatos iucundos agendi occasiones.  Discipulos hortamur ut stipendia a Conventiculo petant, quae stidendia non solum ad deversandi ciborumque sumptus sed etiam ad excursionum pretia adhiberi poterunt.